MERCURIUM vero planetam vulgo pingi mori est ???

MERCURIUM vero planetam vulgo pingi mori est ???
MERCURIUM vero planetam vulgo pingi mori est ???
quem caduceum eius esse volunt, qui ita cum deformârunt. Sed depravatam hanc figuram esse constat et ab antiqua imagine multum demutatam. Certe in antiquissimo codice Firmici Regiae Biblioth. Mercurius, omnibus locis aliâ longe figurâ expressus conspicirer eaque duplici modô variatâ. Sunt duo prima elementa nominis Στίλβων inter se implexa, quô Graeci et Aegyptii Astronomi hunc planetam insignierunt. Sed sigma illâ effigie romanum magis, quam Graecum, licet in quibusdam nummis pro Graeco inveniatur inscriptum. ut in nummo Hadriani ΚΑΙΣΑΡ ΣΕΜΝΟΣ ΑΔΡΙΑΝΟΣ: antiquum tamen non est. Liquet igitur, Graecos veteres pro Mercurii nota hanc eandem figuram ita exarâsse, ??? i. e. Cτίλβων, quae postea clausô circulô ad formam hodie usitatam immutata est, etc. vide Salmas. ad Solin. p. 1238. Sed et Mercurius dictus est qui e damnatis ad mortem primum supplicii diem sortitus est, ut infra videbimus voce Sortes. idem nomen acervis lapidum, in viis, ad Hermulas, erigi solitis itineri demonstrando, tributum: Isidorus in Glossis, Mercurii, lapidum congeries, in cacumine collium quod in Mercurii id fieret honorem. Unde iidem Ε῎ρμακες Nicandro in Theriacis; Ε῾ρμᾶιοι λόφοι, aliis: uti diximus supra lemmate Acervus Lapidum, vide et ubi de Acervandi Lapides more.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”